et uidet lenteamina posita, et sudarium quod fu-
erat super caput dni (domini) Ieu (Iesu), non cum lenteami-
nibus positum, sed separatim inuolutum in unum
locum. Tunc ergo introiit et ille discipulus,
qui uenerat primus ad monumentum, et uidit
et credidit. Nondum enim sciebant scribtura (scribturam),
quia oporterit eum a mortuis resurgere.
XLVII LEG (LEGENDA) SEXTA FERIA PASCHAE
LECCIO APOCALYPSIS IOH (IOHANNIS) APOS (APOSTOLI)
TEMPORE ILLO EGO IOHANNIS
audiui vocem de sede dicens: laudem dici-
te do (deo) nostro omnis serui euis, qui timetis eum, pus-
illi et magni. Et audiui quasi uocem tubae [1] magnae,
et sicut uocem aquarum multarum, et sicut
uocem tonitruum multorum, dicentium:
alleluia. Quoniam regnauit dns (dominus) ds (deus) noster
omnipotens. Gaudeamus et exultemus, et
demus gloriam ei, quia uenerunt nuptiae agni,
et uxor eius praeparauit se, et datum est
illi, ut cooperiat se byssinum, splendens candidum.
[1] Should be turbae, meaning a multitude, not tubae, a war trumpet, but that is not what the scribe wrote.
Transcription after that supplied in Steffens (1929), with some modifications to fit the transcription conventions of this web site. Word spacing has been corrected in several places for comprehensibility in both the Steffens version and here. I'm sure you can find them.