Et quia omne quod fit antequam fiat non fuit
nos cum fili non fuissemus ad id quod sumus
efficimur ante enim fili non eramus sed
postquam meruimus hoc sumus sumus autem
non nati sed facti neque generati sed adqui-
siti adquisiuit enim sibi ds (deus) populum et per hoc
genuit genuisse autem dm (deum) filios numquam
cum proprietatis significatione cognoscimus
non enim ait filios meos generaui et exaltaui
sed hoc tantum filios generaui et exaltaui
nisi forte in eo quod ait filius primogenitus
meus isrl (israhel) quisquam hoc quod primogenitus
meus dixit ad detrahendam filio proprieta-
tem generationis intellegit ut quia et de
israhel dixerit meus adsumptio factorum
filiorum pro natiuitatis proprietate usur-
pata sit et idcirco non sit natiuitati di (dei) pro-
prium quod de eo dictum est hic est filius me-
us dilectus cum meus etiam illus proprium
esse dicatur quos non natos esse manifes-
tum est non natos autem esse licet nati
esse dicantur vel ex eo docetur cum dici-
tur populo qui nascetur quem fecit dns (dominus)
Transcription after Steffens, 1929, but I have removed his editorial aids, such as punctuation and capitalisation, in order to give a more literal rendering of the flow of text. I have put word breaks in as a concession to those with high blood pressure.